Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA17 --


135 Ille graves curas abigens, hominumque deumque
Imperio subigens prudentem in pectore mentem.
Nigra Chao sata Nox, Erebusque: at maximus Aether,
Atque Dies e Nocte sati, quos edidit ipsa
Mixta Erebo, postquam vasta concepit in alvo.
140 Terra autem genuit Stellis ardentibus aptum
Caelum, quo fuso tegeretur desuper omnis,
Ac sua firmarent stabiles vestigia divi.

et ipse apud Aristophanem productus est ab ovo illo ventoso: apud Hesiodum improductus est, ut Chaos, ut Terra, ac Tartarus. Quae quatuor a quo sunt genita, plane ignoramus ope huius Theogoniae, nisi fortasse ipsa statuantur r\ $ti]Uaf>y{x.7) Svvccjak; , quum ex nihilo nihil etc.

137 Nigra Chao sata Nox etc. Prima haec est omnium generatio sine ullius, ut apparet, admixtione. Neque enim necesse erat, ut res quae in privatione lucis consistunt, ab alio quam a solo Chao, informi illo ac tenebricoso spatio, exordium ducerent. Porro Nox et Erebus idem est, si vocis vim spectes; nam et Moysi hereb aut erbo tenebrae sunt.

138 Atque Dies e Nocte etc. Aether seu serenitas et dies ipse ex Nocte Ereboque prodierunt. Ne quaeras, qua ratione ex rebus, immo ex non rebus, res omnino contrariae ac diversae exstiterint? Satis est scire, lucem post tenebras exortam ita, ut diei nox respondeat, ereboque aether.

140 Terra autem etc. Id recte, inquit Clericus, nam et Moy— ses post terram caelum formatum docet. Videtur autem Terra per Hesiodum nullius concubitu indiguisse, ut caelum montes speluncas pelagus, pontumque produceret, contra quam factum est in ceterarum rerum productione.



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.