Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA28 --


230 Divorum in coetus gradientem, arcesque beatas.
Hae subito laudes, haec illi munera certa
Sorte data, in terris inque alta sede deorum
Virgineos curare choros, risusque, iocosque,
Gaudiaque, illecebrasque, astusque, et dulcia furta.
235 At gnatos genitor saevus, quos ipse crearat,
Increpitans, diro Titanas nomine dixit,
Obiecitque nefas ingens, sumptumque nefandi
Supplicii crudele genus, quod sanguine quondam
Vltus, et immani miserorum caede piabit.
240 Nox autem Fatumque ferum Parcamque tremendam

231 Hae subito laudes etc. Idest ante Iovis regnum haec illi fuit cura demandata, ut iuvenum puellarumque voluptatibus praeesset, resque amatorias administraret. Multa enim munera Saturno devicto antiquissimis deorum a Iove conservata, multa etiam addita, quae ante non habebant, ut mox videbimus, ubi de Hecata sermo erit.

235 At gnatos genitor etc. Docet Hesiodus, a patre Caelo filios esse dictos Titanes a,7to rov rirctiveiVy quod est plectere, quod nimirum ausi sunt in patrem manus iniicere. A Callimacho autem multisque aliis poetis Titanes dicti sunt ynyeveiq et 7tr\\6yovoi e terra seu luto geniti, quod cum phoenicia explicatione nominis consentit nam Tit est lutum. Quum addit porro:

» Quod sanguine quondam » Vltus, et ingenti miserorum caede piabit. alludit ad bellum, quod contra Iovem gessuri erant, et in quo victi fugatique aeternis erant in Tartaro suppliciis cruciandi.

240 Nox autem Fatumque ferum etc. Si haec tot tantaque monstra regnante Saturno Nox edidit, recte petit Clericus, quando illa



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.