Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA39 --


Quas ideo Graeas quondam cognomine graio
Dixeruntque homines et dii stellantis olympi,
Pephredoque, Enyoque; hanc palla rite per artus
Fulgenti, hanc croceo laetam velamine; et acres
310 Gorgonas, occiduis degunt quae finibus alti
Oceani trans aestum; ubi sunt et acuta sonantes
Hesperides, Stheno, Euryaleque, atque atra Medusa
Exitium perpessa. duae immortale trahebant
Aevum, atque expertem senii lethique iuventam;
315 Haec mortalis erat. glaucis Neptunus ab undis

Phorcys est 77 7rs^<po^oc rwv U&xtwv, Ceto ro jSa^, Graeae vero 0 atyqog- Quod autem altera dicatur t\j7i&iKoq, altera ^ovJo7tm\o<;, ideo est, ait Iohannes Diaconus, quia interdum ad optimum exitum fluctus propellunt navesque deducunt in portum; interdum -vero in scopulosum locum periculique plenum nautas redigunt vi tempestatis. Vides opinor non sine risu, in quas ineptias allegoricae saepe desinunt interpretationes.

3 1 o Gorgonas , extremis etc. Gorgones nymphae seu mulieres , quae in Oceano iuxta Africam in insulis Gorgadibus habitabant, Hesperidesque et ipsae dicebantur, quod ad occidentem solem incolebant, habitaeque sunt, ait Pomponius Mela, adeo efferis asperisque moribus, ut quaedam retineri, ne reluctentur, vix vinculis possiat. Id ille ex Hannonis Poeni periplo accepit: sed quae pseudo-Hanno, ud notat Clericus, retulit de insula, in qua huiusmodi mulieres inveniebantur, et ex quibus nata fortasse Gorgonum fabula, melius quadrant in insulam Gambiam inter duo ostia Nigri fluvii e regione Gorgadurn sitam. Haec omnia incerta.

315 Haec mortalis. erat . glaucij Neptunus etc. Huius rei paullo



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.