Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA40 --


Prosiliens quondam verna inter germina florum
Concubuit pratis in mollibus; atque ubi Perseus
Desecta cervice olli caput abstulit ense,
Exiliit Chrysaorque ingens, et Pegasus ales,
310 Pegasus, Oceani fontes quod natus ad altos,
Dictus, et auratum Chrysaor quod sustinet ensem.

aliter mentionem fecit Ovidius prope finem lib. iv Metamorph. inquiens de Medusa:

» Hanc. pelagi rector templo vitiasse Minervae » Dicitur. aversa est, et castos aegide vultus » Nata Iovis texit; neve hoc impune fuisset » Gorgoneum crinem tuipes mutavit in hydros. » Nunc quoque ut attonitos formidine terreat hostes, » Pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues. 318 Desetta cervice etc. Fabula notissima, de qua vide ipsum Hesiodum in Scuto. Clericus latere heic aliquid veri suspicatur de equis nimirum ex ukima Africa in Asiam avectis a Persis, quod facinus graeci de more argivo suo Perseo tribuerunt nominis similitudine adducti. Certe Pegasus alatus equus habitus est, nempe pernicissimus, quales sunt Numidarum equi» Sed an etiam Chrysaor aliquod simile fuerit monstrum? Minime enim vero; quamquam Ovidius sine ullo discrimine ita de utraque scribat lib. iv Metamorph.:

» pennisque fugacem

» Pegason, et fratrem matris de sanguine natos. Chrysaor enim Iovi fulmen ministrare, quod certe equorum non est, et ensem tenere ab Hesiodo dicitur. Pegasi nomen a poeta deducitur a.7To rvg Trrryvg nimirum fonte; Chrysaoris autem ab aureo ense, quem manibus tenebat: uoe enim est ensis. Desiderandum esset, ut plura de eodem nobis dixisset Hesiodus.



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.