Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
-- RA1-PA44 --
Praevalidi horrisonum venti genus; ac fera nata
350 Concubitu ex isto monstrosae germina prolis.
Geryoni namque ipsa canem prius edidit Orthon;
Dein Diti immensum atque immensa voce latrantem
Cerberon omnivorum, cui turgida colla superne
Quinquaginta horrent, totidem capita atra furenti.
355 Hydram tum genuit, monstrum implacabile terris,
retur Typhon . Huic autem loco, quae
de Typhone a fulmine icto et de
Arimis fabulae docent, afficta
esse. An et illa Campaniae insula Inarime
, sub qua Virgilius aliique latini poetae Typhoeum degere dixerunt, facta est ex
male intellectis vocibus iiv
K^ijxoiq? Ita sane videtur coniuncta praepositione cum ipso
nomine.
350 Concubitu ex isto etc. Ex
Echidna et Typhaone, duobus monstris teterrimis, quid nisi monstra
nascerentur? Orthus et Cerberus canes, alter Geryonis occisus ab Hercule, de
quo superius iam dictum est; alter Plutonis, de quo plura fortasse, quam
oportebat, passim dixerunt poetae. Hunc tricipitem multi finxerunt, sed
Hesiodus quinquaginta capitum turba vallatum facit, iisque non contentus
Pindarus alia addit quinquaginta capita, ut sit kK&ToyHetyaXoq • Variat et
Simonides.
355 ffydram tum genuit etc. Tertia
Echidnae soboles Hydra, quae et ipsa centum capitum fuisse dicitur,
Lernaeamque paludem insedisse, fatumque ex Herculis manu invenisse. Sub hoc
nomine , ut aliqui suspicati sunt, significantur fortasse a poeta vel
incolae paludis Lernaeae, vel serpentes, quibus ea loca scatebant,
ferocissimi, vel septem turrium arx quaedam ab Hercule excisa. Lerna est
palus in Argis, quam iuxta alios pestiferam Hercules exsiccavit. Hydram
Pla10 sophisten quemdam dicit, ut notat Bannierius pag. 275 .
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|