Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
-- RA1-PA46 --
Torvamque, ingentemque, trucemque, et robore fortem,
Pernicemque pedes partu est enixa Chimaeram.
Tres illi capitum species: quarum una leonis,
365 Altera serpentis metuendi, ac tertia caprae.
Prima leo, postrema draco, media obsita setis
Capra videbatur, flammasque ex ore vomebat.
Hanc tamen aggressus valido cum Bellerophonte
dum, aut ab Homero mutuos sumpsisse, aut quum vulgo ferrentur ore hominum,
suo poemati impune inseruisse. Quod quum dicit, Hesiodo Homerum antiquiorem
putat, cui sententiae, ut et alias monui, non ftcile assentior. Ego potius
dixerim, duos hosce versus amanuensium negligentia huc intrusos, quod illos
forte in codicis, quem exscribebant, margine signatos invenissent ab aliquo
viro erudito, quasi illustrationem hoc loco appositam. Nihil enim habent
novi, quod dictum non fuerit; et contra Hesiodia haec Chimaerae descriptio
duobus hisce Homeri versiculis recte illustratur. Vide recentissimam
Graeciae historia^n a cl. Denina conscriptam lib. I cap. 4.
368 Hanc tamen aggressus etc. Equo
Pegaso nimirum usus Bellerophon cepit Chimaeram monstrumne verum, an montem
trium iugorum formam aliquatenus animalium superius dictorum referentium in
Phaselide, quae est Lyciae pars, quam et Ovidius Chimaeriferam appellat?
Montem certe: nam Ctesias Cnidius
apud Photium habet haec verba, quae Plinius Hist. nat. lib. il venit: Flagrat in Phase Ude mons Chimacra et quidem
immortali diebus ac noctibus flamma. Strabo autem de iisdem Lyciae
montibus loquens lib. xiv ait: His montWus
fabula Chimaerae affingitur. Nec sane novum est monstra fingere e
montibus; nam et Homerus ex duobus siculi freti scopulis duo monstra
effinxit, famosam illam Scyllam et Charybdim. Nonne et ipsa Sicilia in numis
siculis quasi quoddam muliebre monstrum cum
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|