Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA47 --


Pegasus edomuit. sed enim prius illa crearat
370 Sphinga luem diram Cadmaeis pressa furenti

tribus cruribus femineo capiti adnexis exprimitur ad significanda tria eius insulae promontoria, propter quae etiam triquetra dicta est? Hinc patet, cur flammas efflare Chimaera dicebatur, cum ille mons ita dictus, quemadmodum alia loca, in quibus etiam num Vulcani visuntur, continuo arderet. Praeterea observandum est, Homerum Iliad. vl, ubi a Bellerophonte Chimaeram excisam memorat, continuo subdere:

» Hinc Solymam genti ( nec durior ulla

» Vsquam pugna fuit ) regis iussu intulit arma.

» Fudit Amazonium post haec interritus agmen.

» Huic aliam struxit rex fraudem: namque rediret

» Quum bello victor etc. Hae certe sunt bellicae Bellerophontis expeditiones, quas heros fortissimus Proeti iussu suscepit. Nihil igitur facilius, quam et in Chimaera monte altissimo ac praerupto gentem aliquam ei fuisse domandam, quod ut faceret, pene alis indiguisse; ideoque Pegaso equo illuc vectus esse dicitur, quemadmodum Clerico hunc locum illustranti visum est.

370 Sphinga luem diram etc. A Chimaera vates ortam esse ait Sphingem, quam Apollodorus JBiblioth. lib. nl dicit: Habuisse quidem faciem mulieris, pectus vero, pedes et caudam leonis, ac pennas avis. Didicisse autem aenigmata a Musis, Phiceumque montem insedisse: haec Thaebanis solitam proponere, atque eos, qui solvere nequiebant occidere. At scholiastes inquit: Sphinx revera fuit mulier latrociniis dedita, et habuit multos secum qui una rapiebant. Huic opinioni consentire videtur Pausanias in Bocot. Nam agrum Thebanum describens, mentione iniecta templi Herculis Hippodoti, ait: Progredientibus occurrit mons, unde ferunt erupisse Sphiugem in perniciem eorum, qui rapiebantur, aenigma cantantem. Alii vero latrociniis



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.