Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
-- RA1-PA48 --
Quondam Ortho; Nemeaeque malum exitiale leonem,
Quem coniux veneranda Iovis quum pavit in antro
deditam, et cum copiis navalibus errantem aiunt eam tenuisse mare usque ad
Anthedonem: deinde hoc monte occupato latrocinia exercuisse, antequam
Oedipus eam interfecisset, superatam multitudine copiarum, quibus instructus
Corintho venerat. Caeteras fabulae circumstantias vide apud Clericum
distinctius explicatas, et si non rem ipsam, certe hominis ingenium
laudabis, quorum si abuti otio mihi liceret, cur dicere non possim, hanc
feminam ducem fuisse reliquiarum gentium illarum, quas Bellerophon in monte
Chimaera devicerat, postque varios errores in agrum Thebanum devenisse
eumque latrociniis caedibusque infestasse? Sic aliqua saltem caussa
haberetur, cur Sphinx a Chimaera generata esse dicatur. Alii Spbingem Laii
filiam dixerunt, ut et Denina lib. I c. 4 Gr. hist.
371 ... Nemeaeque malum etc. Proles
altera Chimaerae et Ortbi canis Geryonaei, leo Nemeaeus. Docet Pausanias in
Corinth. a Cleonis Argos duas
esse vias; alteram expeditis hominibus et breviorem; alteram vero Treti ita
dicti angustam et ipsam, montibus undique cingentibus, sed aptiorem
vehiculis. In hisce montibus, dicit, speluncam etiamnum ostendi leonis, a
quo Nemea vicus stadiis abest circiter quindecim. Mox subdit: In hoc etiam
tractu est mons Apesas supra Nemeam. Quoniam vero semel non ineptire solum,
verum etiam somniare coepimus, cur non dicamus, missis vulgarium
mythologorum explicationibus, hunc ipsum Nemeaeum leonem fuisse aliquem
Jatronum principem, qui a Chimaera devectus hunc tractum montium circa
Nemeam insederat, atque ea loca omni crudelitatis immanissimae genere, uti
Sphinx insidiis, vastaverat, antequam victus atque caesus cum sociis fuerit
ab Hercule? At Dupuisius in Mern. de orig.
Constell. addita tom. iv. Astron.
Delalandii haec omnia ad astronomiam refert, ubi Herculis labores
astronomice explicat.
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|