Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA67 --


Mensibus hinc certos circumvolventibus annos
550 Arte dolisque miser Terrae deceptus, et ipsa
Vi domitus gnati, latitantem emisit ab alvo
Progeniem; lapidemque, vorax quem ventre supremum
Clauserat, evomuit primum Saturnus ab ore.
Hunc autem terra defixit Iupiter alta
555 In Pytho sacri sub verticibus Parnassi,
Staret uti facti monumentum ac fama perennis
Vsque hominum generi, visu mirabile monstrum .
Continuo et patruis adamantina vincula solvit
Caeligenis, dura genitor quos compede saevus
560 Vinxerat. idcirco grati tonitruque dedere
Fulguraque atque ardens fulmen; quae vasta sub imo
Terra sinu, et latebris celabat condita in atris.
Nunc eadem retinet victor Saturnius, hisque
Fretus mortalesque regit superosque beatos.
365 Iapetus nympham pedibus pulcram oceaninen

551 Vi domitus gnati etc. Idest Saturnus Iovis insidiis atque vi compulsus filios, quos in carcere detinebat, liberos emisit.

554, Hunc autctn terra etc. Vide quod supra diximus de hoc lapide, quem Pausanias narrat fuisse in templo Delphico sanctissime asservatum. Iupiter autem non solum suos e custodia fratres eduxit, sed et patruos e vinculis solvit: quamobrem ab iisdem fulmen accepit supremi quoddam imperii insigne, quod a poeta sub terra latuisse dicitur, nulli deorum nimirum ante quam Iovi datum.

565 Iapetus nympham etc. Ad Iapeti generationes gradum facit



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.