Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA69 --


Ac multo terrore Menoetion, atque Promethei
570 Vafrum animum variumque, et stulta mente Epimetheum,

minum conspectu, quemadmodum multae aliae et regiones et insulae,

disparuit; ac eo tempore fortasse, quum Oceanus diffractis Gaditanis

montibus eoque freto aperto in Mediterraneum se infudit mutata late

telluris superficie. Tantum aevi mutare valet longaeva vetustas, inquit

Viroilius Aeneii. lib. nl, ubi Siciliam ab Italia abscissam memorat: o

» quum protinus utraque tellus

» Vna foret, venit medio vi pontus etc. Sed quum baec omnia valde incerta sint, ad Atlantem redeamus. Ex ea veteri traditione de eiusdem astronomica periua hausit, opinor, Virgilius illa, quae lib. I Aen. scripsit in Didonis coavivio:

» Cithara crinitus Iopas

» Personat aurata, docuit quae maximus Atlas. » Hic canit errantem lunam solisque labores, » Vnde hominum genus, et pecudes, unde imber et ignes: » Arcturum, pluviasque hyadas, geminosque triones, » Quid tantum Oceano properent se condere soles » Hyberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Quod autem pertinet ad fabulam, in qua Atlas caelum sustinere dicitur, nisi et id velimus referre ad astrorum scienuam, qua pollebat, ad montem commode referri potest. De illo enim Herodotus lib. vl c. Clxxxiv sic ait: Est angustus et undique rotundus, et, ut fertur, adeo excelsus, ut eius summa iuga nequeant cerni: numquam enim iis desunt nubes neque aestate neque hyeme. Hunc columnam caeli esse dicunt incolae.

569 Ac multo terrore Menoetion etc. Alter Iapeti filius, qui quod fuerit malus, a Iove dicitur ad Erebum detrusus. Nescimus autem ubi habitaverit.

570 Vafrum animum etc. De Prometheo et Epimetheo iam dixi



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.