Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
-- RA1-PA72 --
Iupiter iratus cladem poenamque remisit,
595 Quod secum vano quondam contenderat astu.
Namque animis quando sese discordibus inter
Certavere homines ac di sub moenibus altis
Meconae, Iapeti proles ingentia tauri
Tergora proposuit, quo falleret arte Tonantem.
600 Scilicet involvensque artus et viscera et omnem
Vna adipis vim parte bovino ventre superne
Texerat, inque alia tantum nuda ossa reliquit
Albenti arvina condens furtivus ab arte.
Quod cernens divum est fatus pater atque hominum rex:
605 Cunctorum Iapetionide clarissime regum,
Vt catus obliquo partes discrimine didis!
Sic dixit tacite carpens Saturnius ipsum,
Consiliumque sciens. cui vafra mente Prometheus
Subridens, pariterque sui non immemor astus;
610 Iupiter o divum, quotquot sunt, maxime, dixit,
Elige, utram partem tibi fert in corde voluntas.
Haec ait ille dolos molitus. qui tamen omnes
597 Certavere homines ac di etc.
Saturni nempe filii eorumque socii dii appellantur heic; homines vero sunt
incolae Peloponnesi, quos forte suam in potestatem redigere volebat Iupiter.
Nam Mecona est Sicyon antiquissima Peloponnesi urbs, cuius primum regem
Aegialeum Eusebius facit aequalem Nino et Abrahamo.. Vide et Strabonem lib.
vnl.

|