Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
-- RA1-PA74 --
Tum gravibus stimulis actus sic voce Prometheum
Increpuit: Nequidquam animis elate superbis,
625 Atque sagax alios supra, necdum immemor artis
Ipse tuae potuisti ausis imponere finem?
Haec ubi dicta, memor tentatae fraudis, et ira
Percitus eripuit miseris mortalibus ignem.
Nec caruere tamen: nam regem subdola proles
630 Iapeti decepit, et alta a lampade lucis
628 Percitus eripuit etc. Non id
intelligendum quasi Iupiter hominibus universis usum ignis vetuerit, sed vel
Peloponnesiis tantum, vel aliis populis, qui rebellaverant: ne scilicet in
officinis ferrariis alia arma excuderent, quibus in Iovem uterentur.
630 lapeti decepit etc. Quid hoc? An
ustoriorum speculorum usu vim magnam solis primus docuit colligere
Prometheus, eorumque ope metalla colliquefacere? An illa verba, quibus dicit
Hesiodus, eumdem solis flammam in ferula esse furatum, significant id
effectum esse valida lignorum confricatione, iuxta illud Lucretii lib. v:
» Et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans » Aestuat in ramos
incumbens arboris arbor, » Exprimitur validis extritus viribus ignis,
» Et micat interdum flammai fervidus ardor, » Mutua dum inter se
rami stirpesque teruntur: » Quorum utrumque dedisse potest mortalibus
ignem. Quidquid sit, Iove invito Prometheus ferrarias officinas iterum
videtur instituisse, ut bene animadvertit Clericus. Ad sinistram enim manum
Caucasi, ubi vinctus detinebatur Prometheus, id est ad Ponti Euxini
orientalia littora, ab Aeschylo dicuntur fuisse ^i^oreKroveg XaAujSe?? quos ferri
tractandi peritissimos novimus, et de quibus Tzetzes Chil. x ait: Chalybes sunt gens proxima
Trapezunti; hi dicun
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|