Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA96 --


Flammeus, ac saltus late desertaque montis
955 Culmina fumabant. tum circum exusta calore
Ingenti, ut stamnum, tellus liquefacta fluebat:
Stamnum, quod iuvenum multa manus arte cavatis
Excoquit in scrobibus; vel ferrum, corpore praestat
Quod valido solidoque magis, postquam ignis ab aestu
960 Incaluit nigro latebrosae rupis in antro,
Liquitur in varios, quos iussit Mulciber, usus.
Sic tellus liquefacta fluebat: nec mora; tristis
Pectore, correptum tenebrosa in tartara iecit.
Humida vis autem ventorum est nata Typhoeo

954 Flammeus, ac saltus etc. Situs est lacus Asphaltites in valle profunda inter montes Moabitidis et Chananaeae regionis. Si igitur sub Typhoei nomine intelligendi sunt inferioris Iordanis incolae, qui quod dei essent hominumque contemptores atque osores, utrisque bellum indixisse credebantur, heic recte tellus, quae stamni instar aut ferri liquitur, lacum illum plenum bitumine ac tetrum odorem exhalantem indicabit. Ceterum si quis curiosius petat, quid Iovi in Thessalia regnanti cum Iordanis incolarum duce, primum respondebo, nimiam hanc in fabulis consensionem praeposteram esse ac importunam; deinde dicam, nil vetare, Iovem etiam illuc imperium extendisse, praesertim quum et in Creta regnasset.

964 Humida vis autem ventorum etc. Venti, ut ita dicam, seeundarii dicuntur heic geniti a Typhoeo, ubi nequidquam se torquent interpretes, cur Hesiodus non et Eurum exceperit cum aliis tribus, quum et ipse /xa^au^a nequeat vocari. Idcirco quidam illam vocem ctqy&rrriv, de qua alibi dixi, volunt esse AVrjX/iorrjv seu Sub solanum, quum tamen constat esse ventum occidentalem, qui et Co~



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.