Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA105 --


Ab Iove conceptum fudit; Semeleque verendi
Progenies Cadmi pariter sociata Tonanti
Natum immortalem genuit mortalis Iacchum
Laetitiae auctorem, qui divum sede potitus
1050 Aetheria gaudet divino et matris honore.
Nec minus Alcmene robur creat Herculis olli

1047 Progenies Cadmi etc. Semele Cadmi filia, mortalis omnium prima, ex Iove Bacchum concepit. Sed num Cadmo posterior Bacchus censendus est? Imo multo antiquior fuit, ut multis ostendit Bochartus Chan. lib. I. Ideo autem Thebanus creditus est, quod conditores Thebarum eius cultum in Graeciam ex Oriente attulerant. Hinc et Dionysus dictus ex Mog et NtW urbe Arabiae, in qua fuit educatus. Sed Bacchi mythologia maxime implexa est ac tenebris involuta. Nonnus in suo poemate quam plura potuit de eodem collegit lectu digna. An etiam idem cum Nemrodo? Lege Bochartiun et Clericum de eodem disserentes. Fabula autem, quod ortus sit ex Iovis femore, matre a fulmine exanimata, fortasse ficta, quia et Phoenices et Syri, quos ab aliquo generatos afErmant, dicere solent, eos e femore illius egressos.

1051 Nec minus Alcmene etc. Mortalis altera mulier cum Iove congressa, Alcmena nempe illa Amphitryonis uxor, Herculem protulit in lucem. Et Bacchus et Hercules et ceteri eiusmodi deorum filii ex mulieribus generati pro nothis haberi debent, quemadmodum illi omnes fuisse censendi sunt, qui in templis lucisque sacris aut propter flumina a fraudulentis hominibus ornatu saepe cultuque varios deos imitantibus generabantur; utque honori puellarum, quae vim erant passae, consuleietur, in vulgus proferebatur a diis fuisse genitos. Plena est exemplorum huiusce fraudis vetustas, nihilque erat familiarius, quam deorum superstitione nefariam obtegere impro



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.