Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PR2 --

instituere, deque fide, qua in eiusdem sententiis alia lingua poetice exprimendis sum usus, iudiCare; eorum cessi voluntati, praesertim quum et iure uterentur suo, nec aliena a me, aut iniusta flagitarent. Quare habes heic et graeca Hesiodi carmina, quemadmodum impressa exstant in editione Graeviana, quae ceteris multo habetur accuratior, et simul eadem versibus a me latine reddita atque illustrata eo studio, quo certe potui maximo, pro ingenii mei tenuitate ac exigua eruditionis copia. Scio (1) quidem id operis et ab aliis viris doctissimis, quos apud Fabricium videre potes, fuisse iamdiu factum, et ipsorum ego sollertiam nec parvi facio, nec contemnendam puto, quamvis videantur aliqui perfectius quiddam desiderare, si ad graecae linguae latinaeque scientiam maior Virgilianae dictionis imitatio, et quidam carminum veluti concentus, quae duo fortasse deerant, adiungerentur. Suus tamen per me cuique ex his scriptoribus sit honor, sua

(1) Vide Fabricii G. Bibl. lib. ii, atque adde alteram editionem praetermissam ab eo et Nicolai de Valle (Brixiae 1499), et Bonini Mombritii (Lugduni 1550). Alter horum Opera et Dies , alter Theogoniam vertit; exstantque Venetiis in Bibl. Apost. Zeni eaedem editiones.



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.