Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PA130 --


Iamque omnes duce tanto agitat vigor, omnibus urit
Gloria honoratis corda cupidinibus
Ex humili tellure alto consurgere caelo
Laude aliqua, ut de se fama loquatur anus.
Hoc etiam quod prodit opus nunc cumque, pusillum
Sit licet, et foeda barbarie horridulum,
Auspiciis hoc nempe tuis et nomine tutum
Num metuat doctos tendere per populos?
Non, ita me servent musae, timet. ergo age segnem
Rumpe moram, i fidens culta per ora, liber.
Nam tibi si laudem Spergesius annuat ullam,
Sic quoque mutata veste legere diu.
Annuet. illum autem quem tu bone cumque probaris,
Et Charites vatem Castalidesque probant.
Sic tibi et Hesiodus vivet donatus, et una
Vives, Spergesi, cultus honore mihi;
Nullaque me seclis obliviscentibus aetas,
Spero equidem, ingrata mente fuisse feret.

EIDEM ALTERA.
Haec tibi, Spergesi, dum Graium dona parabam,
Optabamque tuum ferre per ora decus,
Heu quantus trepido fundit se luctus ab Istro,
Omnia quo late personuere loca,
Singultusque inter vox haec sonat omnibus una:
O faciles nobis demite caelicolae

Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.