Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PA138 --

hoc est de comparandis facultatibus sollicitis, malum magnum, Pandoram nempe, hoc est Fortunam, quae omnia deorum dona, id est beneficia naturae, sibi vindicare coepit, in medium produxit. Ita tota vitae comparandae ratio, Fortunae est commissa: prudentiae autem hominum ac curae ea sibi comparare coepit esse difficillimum. Olim ergo ante vafrum hoc Promethei factum, omnia, quae ad vivendum erant necessaria, facile comparabantur et ad manus erant, Saturnus enim primum omnium genus quoddam aureum fabricabat hominum, cui sua sponte omnia suppeditabat terra. Hoc genus leni ac iucunda morte, quum hac vita defungeretur, vitam daemonum et nomen post obitum consequebatur. Hoc autem alterum est sequutum, quod argenteum dixerunt : quod ut aureo in omnibus deterius, ita purius fuit quam sequentia. Iupiter ergo, hoc est, Fatum, etiam hoc genus aufert : quod defunctum, vitam eorum ducit, quos Beatos subterrestres vocat. Ita ad tertium, aereum nimirum transit, quod scelestum esse et impetuosum docet, qui quidem homines caede mutua et imprudentia cecidere : caeterum nec nomen, nec ut alii certam vivendi post obitum consequuti sunt rationem, ut qui funditus exstincti ad inferos

Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.