Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PR6 --

turpe erat facere aut inhonestum. Quo antiquiora nempe tempora, eo et mollities rarior, et mores hominum simpliciores. Adolescens vero, quod a natura, credo, ad poesim maxime ferretur, ingenioque abundaret acutissimo, vel suo ipse ductu compulsus, vel a parentibus amicisque ita iussus, totum se contulit ad litterarum studia, vatesque, quantum nunc admiramur, evasit. Ille quidem se, ut id faceret, a Musis, quas impense coluit, dicato etiam in Helicone (1) earumdem honori tripode, quem dono victor acceperat, fecisse persuasum refert: nos vero poetae, qui a Musis mentiri etiam se didicisse testatur, sine ulla urbanitatis offensione nequaquam tenemur credere. Quod eius carmina elegantissima ac multis

(1) Sic in Oper. et Dier. v. 813 ait:

Meque adeo dulci victorem carmine vidit
Auritum tripodem ferre admirata iuventus,
Quem rediens sacrum Musis Helicone dicavi.

Porro et inscriptio tripodi apposita ab Hesiodo circumfertur, et apud Dionem, interque graeca legitur epigrammata:

HoioSog "Nlovoccig Yikiymvioi rbvt aveQwe
Y/xvw viwoccg ev XaA>u& Sreiov O"p.n^0V'

Sed eam ego fictam ac suppositam duco, quemadmodum et viri docti complures. Vera enim si esset, nulla iam controversia haberetur de utriusque aetate.



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.