Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PR7 --

non vulgaris doctrinae luminibus distincta liquido ostendunt, id solum pro comperto habeatur. Haec autem maximos eum fecisse progressus et in ea philosophiae parte, quae ad astrorum pertinet scientiam, quamque in rebus georgicis pertractandis passim adhibet; et in ea, quae ad res divinas mundique spectat opificium, quamque allegoriis involvit potius quam exornavit in Deorum generatione; et in ea demum, quae versatur in moribus vitaque recte instituenda in hominum societate, cuiusque praecepta optima ubique tradit, clarissime certissimeque docent. Fuit praeterea in rerum nominumque antiquitate scientissimus, et in carminum sono ad aurium voluptatem accommodando plane admirabilis: ut eum recte dixerit Dionysius Halicarnassaeus et voluptatis et aequabilis dictionis et verborum collocationis vehementer studiosum; et Velleius Paterculus vocaverit perelegantis ingenii virum et mollissima dulcedine carminum memorabilem; et ipse Fabius Quinctilianus, quamvis neget eumdem crebro assurgere, quod Homeri proprium est, tamen fateatur utiles habere circa praecepta sententias, lenitatemque verborum et expositionis probabilem, palmamque in illo mediocri genere

Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.