Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PA168 --


Ne pigeat. da sponte illi, qui pritnus egenti
Iam tibi quid dederit: nil da, quem noveris usu
Haud facilem; danti dat quisque, negatque neganti.
425 Crede etiam donare bonum: lethale periclum
Sit rapere exitiumque malum. nam plurima quamvis
Donarit quis sponte sua, laetatur, et olli
Dulcia pertentant generosum gaudia pectus.
Qui rapuit contra violento robore fretus,
430 Exiguum quamvis fuerit; tamen intus acerbis
Vsque agitur stimulis et tristi pectore moeret.
Si parvis parva addideris, repetensque frequenter
Feceris, ingenti cumulo mirabere parta
Crescere, nec miserae metues famis horrida damna.
435 Atque adeo fida quidquid stat sede repostum,
Haud homini nocuit: melius latet abdita tecto
Copia; quaeque foris, non sunt expertia cladis.
Non ego te rebus, nec fas, praesentibus uti
Abnuerim: tantum iubeo, ne postmodo frustra
440 Indigeas, uti sapienter: utrumque cavendum
Scilicet ac studio tibi multo saepe putandum.
Incipiet quum vina cadus tibi fundere, quumque

432 Si parvis etc. Haec et quae sequuntur, inter proverbia reponenda, quemadmodum multa alia Hesiodi dicta, ut videri potest in Chiliad. apud Erasmum.

442 Incipiet etc. Dicunt aliqui, heic Hesiodum voluisse monere, vitanda esse extrema liberalitatis, ut neque prodigi simus neque sordidi. In summo, addunt, vinum esse tenuius, quod sit aeri proxi



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.