Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PR10 --

sive invidia in ipsum concitatis, sive Persae accusationibus. Quapropter Ascram (1) quocumque anni tempore incommodam iis, qui in eo vico habitabant, non dubitavit dicere, contra quam fieri solet ab omnibus fere poetis, qui nidulos etiam in saxis rupibusque affixos, qualis erat illa Vlyssis Ithaca, quam vir sapientissimus immortalitati praetulit, dummodo in iis nati sint aut educati, maximis celebrare laudibus atque extollere non desinunt. Quod non ideo solum, quod incredibilem in hominum animis habeat charitatem patria, faciunt, sed ne etiam de eorum patria, quemadmodum de Homeri natali solo, ambigatur. Qua in re non modo patriae, verum suae quoque ipsorum laudi serviunt. Sed horum plerosque, si id reticuissent, facile pateretur respublica. At revertamur ad Hesiodum: sane male sentiebat de patria, quaecumque fuerit illi caussa. Nam multa passim in Operum et

(1) Lege v. 790 Oper. et Dier. Hinc et Ovidius lib.iv De Ponto Eleg. xiv dixit:

Esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
Ausa est Argolici Musa docere senis.
At fuerat Terra genitus qui scripsit in illa,
Intumuit vati nec tamen Ascra suo.



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.