Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PR11 --

Dierum carmine de iudicum iniquitate, iudiciorumque, quae tum temporis in Ascra exercebantur perversitate iratior effundit. Ceterum moribus videtur fuisse suavissimis; simplicique quadam sapientia, ac virtutis amore plenus. Proditum est autem non naturae conditione, sed violenta (1) morte decessisse in ultima senectute, ut non solum passim a poetis appelletur senex, verum etiam in proverbium abierit Hesiodia senectus, quam ei apprecamur, quem diutissime

(1) Pausanias quidem in Boeoticis, Filii, inquit, Ganyctoris Ctimenus et Antiphus in Molycrian ex Naupacto fugerunt ob Hesiodi necem, ubi in Neptunum impii existimati sunt, deque illis facta est quaestio. Quod lege apud Giraldum. Plutarchus autem in Dioclis convivio paullo aliter, quam est apud ipsum Lil. Giraldum, rem narrat. A Milesio, inquit, Troilo Hesiodi amico apud Locros, ubi hospitabatur, vitiata fuit Hospitis filia: rei conscium Hesiodum rati puellae fratres, sed reticuisse crimen, utrumque in nemore nacti occiderunt, et cadavera in mare proiecerunt. Troili quidem corpus ad oras fluminis Daphnes adhaesit scopulo, qui et nomen ab eo accepit; Hesiodi vero delatum a Delphine in littus, quo tum Locri Neptunalia agebant. Qui quum agnovissent, extulerunt ad humandum, conquisitisque occisoribus, inventisque, vivos aquis suffocarunt. Alii tradunt occisores mari fugam tentasse, sed coorta tempestate omnes naufragio periisse. Itaque primum Hesiodus sepultus fuit a Locris: hinc Alcaeus poeta graecum scripsit epigramma, quod quum fere in omnibus exstet Hesiodi editionibus, latine a me redditum tantum subiiciam: Hesiodi corpus nemorosa in Locridis umbra
Naiades irriguis fontibus abluerunt,
Ac tumulum statuere, albo quem rustica pubcs
Lacte, et commixto mellis honore rigat.
Tam dulcis vox namque seni spirabat ab ore
Assueto puro rore frui Aonidum.



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.