Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PA210 --


Ab Iove, rite tuis, quae sint peragenda, ministris
Praecipe. lux mensis tricesima quaeque laborem
Inspicere, et mensum in partes partirier aequas
Optima, quum populis iudex dat iura vocatis
945 In coetu, resonatque forum clamoribus omne:
Ipse deum gaudet genitor, Saturnia proles.
Prima tibi lux sacra, et quarta, et septima: Apollo

doctrina, quam licet aliqui ab hactenus dictis separent, ego tamen continuandam arbitror, quum totum poema sit Opera et Dies. Sed haec omnia superstitiosis astrologis et philoseleniacis fortasse donanda philosophis, quibus in tanta etiam philosophiae luce haec nostra aetas ipsa non prorsus caiet.

941 rite tuis etc. Petronius memoriae tradidit c. 30

fuisse apud Romanos etiam in nonnullorum tricliniis tabellas affixas, in quibus qui dies boni quique mali essent, notatum erat.

944..... quum populis iudex etc. Tempore nimirum antemeridiano; ut ex Homeri Odyss. aliisque scriptoribus evincit Scaliger.

946 Ipse deum gaudet etc. Heic interpretes diversi in diversa abeunt. Egone menrem poetae assequutus? timeo vehementer, ut quod sentio, fatear. Hoc tantum dicam: in mea interpretatione constare integram sententiam, si hic versus ad superiores referatur, quemadmodum illa caussalis particula ya^ in textu graeco referen— dum monet. Quid enim prohibet dicere, Iovem gaudere hominibus veritatem seu ius agitantibus in foro? Vide quae ad hunc locum habet Heinsius contra Politianum, Proclum, et Tzetzem. Sua cuique placent.

947 Prima tibi etc. Guieto 7T(foTov evr\ est Tpiomjix^ seu dies tricesima: sed Scaliger liquido ostendit, evrjv vocatam esse tempore Hesiodi primam mensis; Solonem autem omnium primum dixisse



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.