Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PA241 --


Aegide concussa: pulsu gemit excita tellus.
290 Contra autem flammae similis nimboque volucri
Cycnus equum domitor pariter procedit, et olli
It proprior Mavors. diversa e parte ruentes
Convenere ut equi, subitis hinnitibus aer
Insonuit, circumque offensa remugiit ecbo,
295 Et Cycno prior Alcides ita voce profatus.
Cycne, quid adverso contendis tramite currum
Nos contra adsuetosque malo adsuetosque labori?
Iam nunc in diversa rotas age dirige, et ista
Cede via abscedens. Trachinem tendimus altam
300 Ad magnum Ceyca, regit felicibus urbem
Imperiis qui iam senior: scis ipse, neque eius
Gnata Themistonoe frustra tibi tradita coniux.
Infelix! neque enim a saevo te funere Mavors,
Credo equidem, eripiet, si congrediemur ad arma.

296 Cycne, quid etc. Initio allocutionis conatur Hercules Cycnum a pugna deterrere, admonens se et Iolaum esse pugnis periculisque iamdiu adsuetos. Ex quo constat non venisse illuc Herculem data opera, ut eum occideret, sed potius ut cum Ceyce de iniuriis a Cycno Apollini illatis conquereretur.

299 Trachinem tendimus etc. Vrbs Thessaliae est Trachina non procul a sinu Maliaco. Itaque Hercules, ut iam animadvertit Clericus, ex regionibus Pelio Thessaliae monti subiectis ad Oetam iter habebat.

300 Ad magnum Ceyca etc. Ceyx rex Trachines erat, pater Themistonoes, et Cycni socer.

h h



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.