Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PR21 --

Theogoniasque docuerunt et Epimenidas Cretensis, de quo multa Cretes mendacius effuderunt, et Homerus, et Aristophanes, aliique. Sed poetis hac in re omnibus Hesiodus praeferendus est. Nam et totus est in hoc argumento pertractando, quod obiter alii et quasi cursim fecerunt; et quum Philosophorum, aut potius Theologorum scripta ex parte maxima perierint, eius integrum ad nos pervenit Theogoniae carmen. Dignus propterea videri potest, qui diligentius expendatur, vetustissimae inter graecos traditionis de rerum, hominumque originibus vestigia continens non contemnenda. Verum in eo explicando summa est difficultas: nam et multa confundit, et non pauca ad versuum ornatum atque elegantiam fingit; et ordinem, quo rebus maxima lux affunditur, narrandi non ubique servat; et diversos Theogoniarum Auctores nulla habita temporum, locorumque distinctione sequitur, in unumque doctrinae veluti corpus quidquid vel e Thracia, vel e Phoenicia, vel ex Aegypto, vel ex aliis barbaris regionibus a diversis coloniis in Graeciam commigrantibus advectum acceperat de diis, rerumque principiis, conflare conatur. Religioni vero in primis, quae eius tempore foeda late

Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.