Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PR25 --

Huius autem opinionis ne falsitas teneretur, a sapientioribus, id est a magis fraudulentis, quibus erat bono, obscurissimis involucris monstrosisque allegoriis, quae ad religionem pertinebant, omnia obtegebantur. Haec fere cuncta, quae e Brucheri doctrina attuli, illud evincunt manifeste, graecos theogoniarum scriptores, imo et barbaros, quum eas traderent, non unam deorum generationem, sed rerum omnium huius universitatis, quam mundum appellamus, et originem et opificium et progressum et statum tradere voluisse. Quo fundamento veluti posito, totam Hesiodiae fabricae molem breviter contemplemur, cuius, ut mihi quidem intuenti obversatur animo, cur et aliis dubitem inspiciendam imaginem proponere? Id vero timide faciam, ut quod est, fatear; sed audendum tamen est, ac faciendum. Prima igitur huiusce Theogoniae pars ad naturalem mihi, seu physicam mundi constitutionem pertinere videtur, altera ad socialem seu politicam, tertia ad religiosam, quarta demum ad historicam usque ad belli Troiani tempora. Pergin vero ita serio desipere, inquies? Atqui profecto sic animo fixum est, bene nec ne an male, tu iudicabis, postquam fabulam audieris. Incipiamus

Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.