Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Anonymus (1790) [1790], Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica. (), 1839 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - acta] [word count] [nndeclaratio1790].
Previous page

Next page

-- 33 --

8. Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae[ERROR: no link :]*, quoad inducendam Hungaricam linguam. (s. l., a. et t.) [1790] [ERROR: no link :]1 Hic subintelliguntur Regna Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae: quod semel, pro semper dictum esto.

Si quid Constitutionale dici potest, tunc illud profecto est, quod inde ab incunabulis Regni, octo saeculorum spatio, non per periodicas vices, sed quotidiano, neque unquam hactenus interrupto usu observatum fuit. Jam vero nemo inficiari potest, talem in Hungaria fuisse, usum illum, ut omnes non modo Juridicae, sed et Politicae cujuscumque demum speciei Expeditionis Lingua Latina fiant. Falluntur ii, qui Hungaris Institutum hoc eam necessitatem expressisse arbitrantur, quod nullo adhuc apud Saeculares Litterarum usu, Expeditiones Publicae, Ecclesiasticis, aut Religiosis, quibus vi sui Status, Lingua Latina familiarior fuit, concredi debuerit, aut quod Lingua Hungarica principio constituti Regni necdum satis fuerit exposita. Erecta enim per Ludovicum I. Quinqueecclesiensi Accademia, jam sub Sigismundo, Litterae etiam apud Saeculares, ita propagatae fuere, ut omnes de publicis negotiis expeditiones non tantum e Comitatibus, sed ex ipsis etiam Civitatibus Latino Idiomate expeditas fuisse, omnia ejus temporis, quae exstant, monumenta abunde testentur, quod si unica adoptatae per Hungaros, in Publicis, Linguae Latinae causa, defectus Litterarum, et Linguae Hungaricae Imperfectio fuissent, certe intra 400 ferme qui inde a Sigismundo effluxerunt annos, cessante causa, cessasset etiam effectus, et Lingua Hungarica jam dudum in Expeditionibus Publicis introducta fuisset. Debuit itaque alia, jam cum primordio Regni inhaerens, et nostris etiam temporibus subsistens causa fuisse, quae usum Latini Idiomatis, et nascente Regno statim invexit, et ad nostra usque tempora conservavit; hanc vero et Annales Regni, et Libri S. Stephani luculenter ostendunt.

Nimirum qui Hungarorum, dum Panonias occuparunt, Numerum altissime provehunt, eum in Tercentis Millibus defigunt; qui numerum hunc cum tam vasto, quod occuparunt, Regno contenderit, facile profecto comperiet, genuinam adoptatae Linguae Latinae causam in hoc ipso cubare. Multiplicationem enim gentis Hungarae sub Ducibus continuae ferme, quas in Germaniae, Galliae et Italiae Provincias suscepere expeditiones; sub primis vero Regibus, frequentissima cum Civilia, tum externa bella,

Previous page

Next page


Anonymus (1790) [1790], Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica. (), 1839 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - acta] [word count] [nndeclaratio1790].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.