Anonymus (1790) [1790], Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica. (), 1839 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - acta] [word count] [nndeclaratio1790].
-- 34 --
impediverunt, ita ut si omnes in unum se contrahere voluissent Hungari, vix
aliquot Comitatibus impopulandis suffecissent. Et hoc fuit, quod Hungaris primo
statim occupati Regni tempore neccessitatem injecit, ut nullos, nisi quos in
Pugna caeperunt Slavos in servitutem redegerint, verum adscitos in armorum
societatem, jure Civitatis donarint. Hoc deinde etiam Geysam ultimum
Ducem, et S. Stephanum primum Regem coegit, ut exteros, qui deserti adhuc
soli felicitate allecti, in Hungariam copiosi immigrabant, sub nomine hospitum peculiari prosecuti sint protectione, huc S. Stephanus respexit, dum Libr.
I. Cap. 6. Regnum unius labii infirmum esse pronunciavit, et curam hospitum Emerico filio tantopere commendavit, hoc apud posteriores Reges
effecit, ut integras exterorum Colonias, varus privilegiis excultas in diversis
Regni partibus, et quidem potissimum in confiniis illocarint, veluti Bissenos in partibus Austriae vicinioribus, Saxones in Conterminis Poloniae Scepusiacis oris, et Ruthenos in adjacentibus partim Poloniae partim Moldaviae
Regionibus, Flandrenses vero seu Belgas in Superioribus Tibisci oris: solis
Jazigibus, et Cumanis velut ejusdem cum Hungaris originis in meditulium Regni receptis. Hoc denique, desolato subinde post cladem Mohachianam
Regno, nostra jam tempestate non tantum Regibus, sed ipsis etiam potentioribus
Dynastis, illud Consilium expressit, ut deserta sua Svevis, Italis, Gallis,
Hispanis impopularent, ita ut nullus ferme sit in Europa Christianus Populus, qui non copiosas gentis suae Colonias in Hungaria numeret; nullum ferme
Idioma, quod in Regno non vigeat: denique ut numerus verorum Hungarorum,
in ipsa Hungaria, vix quartam populi partem efficiat. Accessere complures, quas
postea Hungari Imperio suo adjecerunt Provinciae, omnes a diversis ab Hungarico labio populis habitatae, quas Hungari, Romanorum more, in formam
Provinciae non redigebant, sed suis Legibus, suis institutis, suo Idiomate
uti permissas, Societatis tantum vinculo adstringere solebant.
Sane et Reges salubre Regno Consilium susceperunt dum impopulationem, quam per solos nativos sufficientem sperare non poterant, per adscitos exteros provexerunt, et Hungari causae publicae bene consuluerunt, quod in
tanta Idiomatum diversitate, in tam restricto Linguae Hungaricae usu, Latinam
Linguam in pertractatione publicorum negotiorum adoptaverint, eandemque, si
non diserta lege, facto certe octo Saeculorum constitutionalem effecerint;
quod ne temere dictum argui possit, sufficit ad reprasentationes illas provocare,
quas occasione ea, Comitatus ediderunt, dum defunctus Imperator Germanicam
in pertractatione negotiorum publicorum linguam inducere voluisset.
Si enim haec rite excutiantur, apparebit certe non potiorem tantum, sed unanimem ferme totius Nationalis sensum fuisse quod lingua Latina sit Constitutionalis. Antequam itaque constitutionale hoc Institutum uno ictu subvertatur, mature prospicere decet, quid Regno Hungariae relate ad Regem:
quid relate ad se ipsum separatim ab adnexis Provinciis sumptum?
quid denique in nexu cum his consideratum expediat? relate ad modernum
Regem id ne praetendi quidem potest ab eo, ut is jam modo ad condiscendum
Hungaricum Idioma animum adplicet; non interest autem causae publicae, ut
repraesentationes ignoto Regi Idiomate fiant; ut is ad eas intelligendas interprete
semper uti debeat, denique ut sensa Statuum ancipiti ejus, qui hoc ipsi
officium praestare deberet, seu arbitrio seu animo sint obnoxia.
Anonymus (1790) [1790], Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica. (), 1839 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - acta] [word count] [nndeclaratio1790].
|