Katančić, Matija Petar (1750-1825) [1791], Fructus autumnales, versio electronica (), 948 versus, verborum 7599, Ed. Tomo Matić [genre: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - paratextus; prosa - dedicatio; prosa - praefatio] [word count] [katancicmpfructus].
-- 268/363 --
5 Quis te, Phylli, dolor fatave tristia
sic torquent nimium? Phylli, reponito!
En adsunt Dryades; te tua, respice,
Phyllis, Cynthia nominat.
Intendens oculos maesta recondidit; [8]
8
10 non vocem, Lachesi pressa, Sororibus
reddit, non querulae verbula Deliae:
mox, heu, vivere desinit.
Ah, saevam Stygiae ac terribilem manum
Parcae, quae iuvenem Phyllida sustulit!
15 Ah, flete hanc, Satyri; flete, tenellulae
Nymphae; flete, cavernulae!
Vestrum Phyllis erat, cum steterat, decus;
vos plausu atque iocis exhilaraverat
Phyllis vosque genis blanda [2] rubentibus
20 traxit fronteve candida.
Quisnam artus graciles, quis teneras manus,
quis nigrum cilium, caesia [3] lumina
cernens non subito Phyllin [4] amaverit?
Cuius diva Venus genas
25 pingebat roseis ipsa coloribus,
queis unxit faciem blandula splendidam,
cum vellet reliquis esse venustior
Troiano Paride arbitro.
O, flete hanc, Dryades, flete Sororibus [5]
30 iunctae Naiadibus lugubre [6] Oreades;
et quisquis recolis rura, rependito
carmen flebile Phyllidi.
Non iam laeta ferent pascua pristinos
ludos, nonque choros ducet amabiles
35 Nympharumque phalanx et Satyrum greges [7]:
cedunt [8] stamina Phyllidis.

|