Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].
Previous page

Next page

-- 157 --

gregi suo adfuit, cum vigilantissimi non modo pastoris, sed una simul vobiscum, patres conscripti, et reparatoris fuisse nomen ac gloriam consequutum? Sed eo tandem revocemus unde declinavit oratio. Si tanta Gregorii probitas, fides studiumque patuit, ut nihil gravius exprimi in moribus, nihil prudentius reserari in consilio ac in suscepto ecclesiae regimine, nihil magnificentius optari possit; quid tandem dicam de ejus industria quae in ecclesiastica praesertim re administranda, conservandis augendisque bonis ecclesiae attributis summa quidem ac propemodum indeficiens emanavit? Haec quidem a Gregorio tanti semper habita sunt, ut iis haud frueretur ut dominus, sed ea servaret ut custos, sed ut fidelis administer suppeditaret ac largiretur. Si igitur haec non luxus dissipavit, non vanitas ad fastum atque illecebras derivavit, laus quidem est, sed parum est: hoc magnum, hoc singulare, non ipsa pene necessitas in sua contulit commoda, sed magna ex parte in alienam erogare utilitatem laetabatur. Pulchra admodum dispensationis ratio! Dignum magno praesule immortalitatemque merituro impendii genus, quod erogatur in posteros! Hoc tantum intendebat Gregorius, hoc satagebat, ut in comparandis sui laboris fructibus suae ecclesiae suorumque prodesset utilitatibus successorum. Quare quid mirum si laboris usus esset illi jucundissimus eumdemque locum laboris et curae, quem reverentiae dignitatisque teneret! Probe enim noverat non ad otium se vocatum, sed ad laborem, neque ullam diligentiam nimiam duxit pro ecclesiae commodis susceptam. In iis vero quam praeclare se gesserit, quam ordinate, quam utiliter, neminem vestrum praeterire arbitramur. Recordamini, quaeso, in primis Melitensem congregationem quanto alieno aere gravatam abbas ac deinde praesens acceperit, et hinc licet intelligatis quantum sua profuerit industria. Nonne eam Gregorius ab omni debitae pecuniae vinculo penitus dissolvit ac vindicavit? Nonne Melitenses ac Juppanienses terras curando brevi damna reparavit, vineas composuit, fructus amplificavit? Adeo ut quae prius congregatio egestate pene defecerat, nunc percepta fertilitate ac fructuum copia erecta et exhilarata conquiescit. Sed quanto, per Deum immortalem! id effecerit labore, quam sedula in reficiendo cura, quam sapienti in providendo consilio, quam studiosa in percipiendo conservandoque solertia, quam in iis omnibus ipsemet expertus et patiens, qui noverint, testantur! Hoc unum prae caeteris miremini, auditores, ipsum inter tantam rerum copiam parvo fuisse contentum, ne quid imposterum non jam sibi, sed reparatae congregationis commodo defuturum paeniteret; ipse enim se

Previous page

Next page


Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.