Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].
Previous page

Next page

-- 158 --

suamque operam ejus utilitatibus devoverat. Quid ergo, si ipse satis in illius tantum opulentia ditabatur? Recordamini quam exiguos multis abhinc annis archiepiscopales redditus a praedecessoribus receperit; quanto dehinc successoribus suppeditaverit, sedulo propendite. Sterilitate jam pene defecerant, nunc per Gregorium ubertate agluunt. Praedia neglecta ac ferme exhausta, nunc per Gregorium disposita atque amplificata. Domus ipsa expoliata ac contempta, nunc per Gregorium tot ornamentorum copiis fulgens ac perpolita. Pulcherrimam aedem auctam ac nitentem dignum metropolitae domicilium praeparavit. Qua liberalitatis consuetudine ad agendum paratior praestantiores quoque munificentiae suae partes ad religionis eaque ecclesiarum decus cumulavit. Qua de re amplissima ad dicendum sunt, quae in metropolitana ecclesia ex marmore aere suo constructa posuit altaria, mira artis elaborata industria ac varietate donata. Amplissima, quae datur intueri in hoc ipso templo Sancti Jacobi tam multiplex ornamentorum copia, pretiosissima sacra suppellex, quam largitas Gregorii nostri summo divini decoris ornamento conquisivit, invenit, comparavit. Quare, muta licet haec ecclesia et anima carens, sentire tamen ac laetari videtur, quod a suo tam eleganter sit ornata filio et pastore. Amplissima, quae optimus ecclesiastici thesauri dispensator ubique effecit. Quae enim ab ecclesia recepit, ea in ipsius ecclesiae commodum liberalius refudit atque aucta ac multiplicata concessit. Ille igitur uni dispersa in unum congregata, diruta in pristinum restituta, illi multa vel acta constanter, vel provisa prudenter, vel ornata decenter referenda putetis. Ille... Sed quid singula consector et colligo, quas vero aut oratione complecti aut memoria consequi possim, quae, ne qua interciperet oblivio, firmissimis consignata sunt monumentis. Haec quidem reverentius fuerit integra illibataque cogitationibus vestris reservari, quam carptim breviterque perstringi, quam sublimia humiliter, ampla tenuiter, composita inordinate proferre. Quae cum ita sint, caetera consultissime praeteribo, eo vel magis quod grandes materias ingenia parva non sustinent atque in ipso conatu nimium ausa succumbunt. Reliquum tamen est, auditores, ut qui pastor suapte natura informatus hujusce ecclesiae regimine et morum profuerit integritate et prudenti adfuerit consilio et summa praefuerit industria et admirandam virtutem et vitam religiosissime traductam a morte nuper peremptam merito deplorandam censeatis. Verum quorsum huc lacrymae, quorsum huc tristes doloris sensus? Ergone quia naturae imbecillitas fato concessit, nescia mortis haud vigebit tantae mentis praestantia?

Previous page

Next page


Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.