Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].
Previous page

Next page

-- 152 --

enim homo est rectus et caelo dignus, si suo cohaeret auctori. Quid vero dicam, si ad animum per rectitudinem firmatum ratio quaedam confirmatioque disciplinae accedat? Tunc nescio quid praeclarum ac singulare solet existere. Haec, si libet, in nostro Gregorio sedulo perpendite; nullo enim negotio comperietis in toto vitae suae genere ipsum et rationis rectitudine et naturae informatione et suae instituto disciplinae, sibi virtutis, ecclesiae utilitatis assequendae fuisse rationem prosequutum. Quae quidem omnia ne inconsulto dicta sint, eam, quaeso, in primis prae oculis subjicite, qua prodiit affectus et animi et corporis praestantiam. Haec tanta in puero elucet, ut quoad longissime possit mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae ejus memoriam recordari ultimam, inde usque repetens, hunc video suapse natura ac ratione magistra ibimet auctorem extitisse et ad excolenda suarum instituta virtutum. Quae enim ab ineunte aetate mira in illo virtutis semina non erumperent, qui nullo commodo aut otio abstractus, aut terrenarum rerum voluptate avocatus, aut inanis gloriae cupiditate retardatus ad celeberrimam divi Benedicti familiam non tam citius evolavit atque secessit, quam ardentius regularis observantiae instituta excoluit! Quam multas enim hic imagines non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum sanctorum virorum reperiit expressas! Quas ille sibi semper in exercendo praeclarissimi ordinis instituto proponens animum et mentem suam tantae probitatis exemplo diligentissime conformabat! Mirum sane quam ex hac disciplina in virtutis curriculo prodierit versatus! Quam mire demissionis animi in eo studia creverint! Quantus pietatis ardor! Quam praeclara religiosae subjectionis forma egloruerit! Quis eo promptior in obeundis moderatorum mandatis quumque sibi ab iis essent significata et audienda libentissime et audita celeriter peragenda curaret? Quis eo in laboribus, curis ac vigiliis exercitatior, quum ei et somnus esset non voluptate, sed necessitate finitus, quum ad omnia se suamque operam conferret, quaevis pericula adiret suique ordinis ministerio eo ferme pacto vacaret, ut nulla corporis atque animi exercitatione defaticatus abjectissima quaeque munia sibi ultro desumeret ac nullum tranquillum atque otiosum spiritum ducere videretur? Quis eo et animo et toto vitae suae instituto temperantior, cum nihil verbo aut re exprimeret quod et religiosum virum non deceret, et palam virtutis speciem non praeferret? Quid ergo si hic tam excellenti animo atque naturae ipsius habitu prope eximio et moderatus et gravis princeps hujusce Melitensis congregationis dignitatum gradus sibi promeruerit? Quid si morum suavitate adeo

Previous page

Next page


Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.