Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1794], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 10. Decembris 1794, versio electronica (, Zagreb), Verborum 460, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh179412].
Previous page

Next page

-- 2196 --

alicubi in via remanserit, necdum potui explorare. Prior graves cum suo statim adventu obiectiones passus est, quod res Capituli segniter curaverint. At ille omnem culpam in Vukass. reiecit eumque neglectis Capituli rebus matrimonia tantumque cognatorum, resque suae familiae et Directoratum studiorum curasse affirmavit; atque ita prima, quam ego in antecessum ominabar, scaena iam evenit. Superest altera ut, si Taisp. prostratum videant, hunc tanquam omnium malorum authorem gravibus criminationibus universi insectentur. Videbis quod hanc quoque scaenam adhuc ludent.

De instantia Gotscianae, si ita, ut scribis, se res habet, bene est. Quamquam ille longe alia huc scriptitet. Nempe iam quod illa exclusivum privilegium pro civitate sit obtentura, iam vero quod nulla prorsus resolutio adhuc emanaverit. Si rem ad primum recisuram esse observaveris, author tibi sum ut praevenias tuamque typographiam[ERROR: no reftable :]

5,13 typographiam Kolanović ] typogr. MS

sponte ad tuum fundum transferas. Quoad secundum, scire cuperem an resolutio, qua ipsi proba imponitur, iam effective — et si ita, quando — publicata, et an eidem aliquis terminus praefixus sit? Secus enim ille hoc negotium in annum extrahet. Utinam res eo perduci possit ut is iuxta opinionem Consilii actione coram nobis conveniatur! De instantia anonymi vehementer sollicitus sum; nisi enim et hanc diluas, existimationem tuam necdum in tuto penitus collocasti. Si communicationem eius nulla ratione obtinere potes, forte posses illam per indirectum ita subvertere ut, postquam ad merita instantiae Gotsceianae responderis, subiungas quod Brig. praeterea haec et haec in publicum et forte etiam altissimo loco sparserit et, calumnias licet, has aliquam etiam impressionem fecisse observes, ideo quod illas quoque elidere necessarium existimaveris.

Quaeso, informa te an ex Historia episcoporum Quinqueeclesiarum Kollerii ultra tomum tertium aliquod prodiverit, praesertim vero eius Prologomena ?[ERROR: no reftable :]

5,19 Prologomena] sic



Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1794], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 10. Decembris 1794, versio electronica (, Zagreb), Verborum 460, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh179412].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.