Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1798], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 28. Aprilis 1798, versio electronica (, Jakovlje), Verborum 624, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh179804].
utilem, mihi gratam praestabis. Significa mihi adminus an aliquid, et si ita, quo eventu in rem hanc egeris? Homo tuus circa transferendos ad Novum hospitale tuos pauperes in deputatione se aliter, atque nos concertaveramus, declaravit. Dixit ille quod tu unum tantum pauperem eo mittere, reliquos in moderno aedificio alere velis; de deponendo vero aestimationali aedificii huius pretio se nullam a te accepisse instructionem. Quare deputatio illum requisivit ut tuam de eo mentem per litteras exquirat. Optassem quidem ut in proposito tuos pauperes eorsum[ERROR: no reftable :] 8,21 tuos Et cum propter reliquas circa transferendos in festo sanctae Margarethae
pauperes dispositiones tuam hac 8,23 hac in re] in addidi mentem quantocius scire intersit, quaeso te rescribe proximius et mihi et tuo homini.Propter certam combinationem, quam hic describere taediosum foret, scire cupio an societas canalem Colapianum sequente anno effective resumptura sit? Id tu ab ipso comite Aponyi tutissime rescire potes. Quare quaeso te, fac me de eo certiorem, uti et de eo qualis adminus prospectiva sit regulandae Dalmatiae et Croatici Litoralis, praesertim in linea vectigalis? Metuo vehementer ne noster Districtus commercialis, qui me frustra reluctante ad Flumen applicitus est, hac occasione a iurisdictione Sacrae coronae avellatur. Ceterum recordaberis quod Archenholtz in sua Minerva
memorabile illud brochure, quod de Potemkin prodiit, per frusta edat. Ego
non dubito quod brochure illud etiam secus haberi possit, si adsit homo qui illud perquirere
et constituere sciat. Cum tu habeas eiusmodi hominem, brochure autem illud
vix aliquod grossos constare possit, oro te, praesta mihi hanc amicitiam et illud pro me
constitue; aveo enim
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1798], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 28. Aprilis 1798, versio electronica (, Jakovlje), Verborum 624, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh179804]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.