Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Nikola (c. 1418.–1454.) [1451], Clarissimo Equiti D. Francisco Barbaro S., versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 532, Ed. Angelo Maria Quirini [genre: prosa oratio - epistola] [word count] [rasticnepist].
Previous page

Next page

-- 198 --

divitiarum multarum pretiosius me adquisivisse fatebor. Erit namque mihi hoc praestantissimum munus et ad animi jocunditatem et apud nostros homines ad memoriae dignitatem quam maximam, si in his partibus tua mihi scripta pervenerint. Quamobrem te plurimum exorare ac magnopere obtestari non desinam ne clarissimam auctoritatem spectatissimi et pro maximis gravissimisque causis a toto orbe terrarum cogniti atque probati viri huic meo honori deesse velis.

Dolui profecto saepissime, et libellum vestrum de rе uxoria et commentariolos Brixienses mecum ad has partes non attulisse, cum quibus plurimorum vota, ad quos illorum fama pervenit, adimplerem; quos ut haberem, domino Zachariae nostro causam committere statui.

Vale, pater patriae, et me tibi deditissimo in omni re tuo arbitrio uti velis. Ex Ragusio III. Idus Januarias MCCCCLI.

Previous page

Next page


Rastić, Nikola (c. 1418.–1454.) [1451], Clarissimo Equiti D. Francisco Barbaro S., versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 532, Ed. Angelo Maria Quirini [genre: prosa oratio - epistola] [word count] [rasticnepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.