Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1798], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 21. Iulii 1798, versio electronica (, Jakovlje), Verborum 442, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh179807].
Previous page

Next page

-- 2214 --

porrexit ille instantiam, una et palatini patrocinium imploravit, qui id illi benigne addixit. Sed tunc Bernath, titulo religionis (quia praedecessor eius fuit acatholicus), Németh vero ex alia politica causa nominati sunt.

Nunc improvisa huius promotio novam vacantiam facit, pro qua palatinus nullum adhuc praenotatum.[ERROR: no reftable :]

9,4 praenotatum] sic; fortasse auctori in animo erat praenotatum habet

Quare repetit Millos suam instantiam et palatini patrocinium denuo implorat. Putat tamen ad optatum eventum plurimum conferre posse, si tu quoque vices tuas suis locis et modis interponas. Ut id facias, hac posta, ut mihi dixit, te exorat, rogavit tamen me, ut ego quoque id tibi velim commendare.

Facio id tanto libentius et quod ipse quoque anxie desiderem ut Croatam in illo quoque dicasterio collocatum videre possim, et quod te ipsa hac de causa id libenter praestiturum sperem. Chare amice, nisi tu id tibi cordi sumas, per reliquos, qui nunc in altioribus subseliis sedent, gentiles nostros nullus unquam Croata ad aliquod Hungaricum dicasterium penetrabit. Quare nomine Patriae te exoro ut occasione, in qua nunc constitueris, uti et rem hanc pervincere velis; modum et canales, per quos id efficere possis, non est quod tibi suggeram. Haec tibi usus rerum et grave, quo polles, iudicium ultro indicabunt. Pro aliqua tantum tui directione tibi significo, quod Millos amicum habeat comitem Amade, qui iam occasione nupernarum vacantiarum instantiam eius sustinebat et cui ille nunc etiam Viennam scribit. Si haec littera illum Viennae deprehendet, posses rem cum illo concertare; sin, posses fortasse apud communem tibi et Amadeo amicum Sau...[ERROR: no reftable :]

9,13 Sau...] In MS-to quattuor puncta.

agere.



Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1798], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 21. Iulii 1798, versio electronica (, Jakovlje), Verborum 442, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh179807].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.