Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous page

Next page

-- XI --

rerum procurationem inituro pernecessariam, excoluit impense, exorsus a jure Romano, cujus cognitio viam sternit ad cognitionem legum patriarum. Quo quidem in studio, etsi magistrum neminem habuerit, ita tamen profecit Junius, ut nulli in patria secundus per viginti quinque annos in foro summa cum laude versaretur. Causas agebat Italo sermone, quem is scite calluisse deprehenditur cum ex multis orationibus, quae supersunt, quibusdam etiam ex tempore dictatis, tum maxime ex ea, quam inscripsit Discorso sul patriotismo, quamque apud Michaelem Sorgium virum in primis eruditum, et artium literarumque fautorem egregium recitaverat, cum statis diebus ter in mense, dum viveret, illum adiremus. In hoc enim opusculo Italae dictionis puritate atque elegantia rerum dignitatem exaequat Junius: ostenditque insuper, dum Reipublicae malis atque incommodis occurrere studebat, quanto amore et charitate patriam suam complecteretur.

Ex locupleti jurisprudentiae penu hauserat praeterea Junius civilem prudentiam, magnarumque rerum gerendarum usum: unde anno MDCCXCII senator factus est: et post annos quinque Reipublicae princeps renunciatus unanimi omnium Patrum consensu atque plausu. Siquidem magna ille in dicendo facundia praestitit, sum-

Previous page

Next page


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.