Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous page

Next page

-- XVII --

delectus et Latinae elocutionis ratio. Noverat enim ipse, quam dedeceret coctam jam crambem recoquere, et res alienas alienis servili more coloribus adumbrare. Ex duplici itaque fonte res dicendas hauriri posse arbitratus est, ex hodiernis nimirum moribus, qui, ut alibi, sic etiam Ragusae a pristina severitate longe recesserant, atque ex lectione romanensium, uti ajunt, fabularum: quarum usus, modo sapiens sit, rem comicam et satyricam valde promovet exornatque. Inter has fabulas in deliciis eas habuit praesertim, quibus titulus, Istoria del famoso predicatore Fray Gerundio de Camperas, alias Zotes et don Chisciotte della Mancia. Eas ut delibaret utilius, Hispanam linguam sibi discendam putavit. Ex Anglicis vero laudabat fabulam Fristum Ghandy nuncupatam, et libros Spectatoris, e quo integrum Satyrae octavaedecimae argumentum.

Vitia nimium generatim persequi insulsum duxit Junius. Quare Juvenalem potius, et praecipue Persium quam Horatium sequutus in hac re ea praesertim in vitiis notare studuit, quae tunc temporis maxime dominarentur. Novum illi inauditumque videbatur, homines quo tempore ingenio morumque elegantia se sapientiae apicem tetigisse gloriabantur, eos ita insanire,

Previous page

Next page


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.