Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous page

Next page

-- 75 --


Tunc ego, quid sit amor, poteram docuisse puellas,
Atque Elaphites celebrare nurus, seniumque
Conqueri, et a terra Brattum revocare Triquetra.
Nunc alios mores, alias mea pagina Musas,
Marce, sapit; Veneremque et cetera ludicra ponit.
Non quia non Venerem est dulcis tractare voluptas,
Sed quia mutatis jamdudum viribus impar
Mens animi est, dum omnes Veneres, omnesque lepores
Cogitat esse breves. Mene interitura voluptas
Mancipet, ut rumpar consectando? Vigilem cur?
Heredem postremis ut ditem tabulis, et
Ut mea post cinerem extendam imperia, atque minores
Legibus adstringam indociles vanis? Cui, quaeso,
Deterior stulto fasces, dominasque secures
Ambiam avaritiae instrumentum? Gloria me ne
Transversum rapiat? Num deberi omnia morti
Ignotum est? Cum moliri conamine tanto
Et properare homines video in vita, hunc ad honores,
Illum ad opes niti, hunc alium servire Lyaeo,
Atque voluptati, et tantos perferre labores
Propterea, ut tamdem detur vixisse beate,
Humani generis, fateor, miseretque, pudetque,
Quod magnas agitant magno conamine nugas.
In vita, atque in scena idem enim accidit. Interius clam
Ferramenta, trabesque latent, et machina, cujus
Truditur auxilio fabella: at templa Deorum,
Regumque apparent plaudenti tecta popello,
Qui si introspiciat rationem, qua illa geruntur;
Nae tanto nolit jam Roscius esse labore.

Previous page

Next page


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.