Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous page

Next page

-- XIX --


Stultitiam: solo male sana superbia risu
Frangitur: hanc tu ridiculam per compita tradue.
Per vicos, depectendamque dicacibus offer,
Ut sibi ne placeat, rideri ubi coeperit, atque
Monstrari digito, quam intus sit turpis, et excors.«

Quapropter non ut olim Lucilius et Juvenalis, sed ut Horatius, Lucianus, et Parinius, quos prae manibus semper habebat; insectari se velle profitetur eam in moribus corruptelam, quae dissimulata primum et timida; aperta deinde et insolens vel ipsa humanae societatis praecipua fundamenta diruere minitabatur.

Ceterum si magna commendatio oboritur in primis ex argumentorum delectu, copia et varietate, in hoc etiam Restius sibi optime consuluit. Quamvis enim integrum de humanis affectibus tractatum non exhibeant ejus Satyrae, quod olim Theophrastum molitum esse novimus, attamen nihil eorum, quae huic poeseos generi conveniunt, in ipsis desideratur. Longum esset et supervacaneum singularum Satyrarum argumenta et pulcritudines tamquam pictas tabulas in suo lumine collocare. Cum id quisque per se sibi praestare facile possit, satius erit inspicere, utrum rebus inventis respondeat ea Latini sermonis proprietas et elegantia, qua res illas exornari oportebat.



Previous page

Next page


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.