Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous page

Next page

-- XXI --

de Alcibiade, Critia; Theramene, aliisque Graecis. Nos equidem Restio auctores fueramus, ut Satyras suas apositis notis et interpretationibus illustratet: quod quidem ille de omnibus praestitisset, si diutius ei hac lucis usura frui licuisset. Ceterum cum in carminum artificiis suus sit rebus quibusque cultus, cumque Satyras, eo quod de rebus agant tenuioribus, sermo pedestris deceat, pressus ille quidem ac subtilis, sed candidus et venustus, errant profecto, qui versus amant in Satyris grandes ac numerosos. Quo enim versu magna bellorum eventa, resque publice gestas caneres, si epicum sibi Satyra vindicaret? ubi vero vel in Satyra occurrat grande aliquid et magnificum, nihil vetat, quominus lepores et sales cum numerorum concentu et magniloquentia conjungas ab Horatio monitus:
»Interdum tamen et vocem comoedia tollit.«
Quod certe a Junio abunde factum videmus non in Satyris modo, sed etiam in Epistolis succo, ut ajunt, plenis et sanguine.

Interim praeter eas, quas nobis reliquit, Satyras, quascumque adhuc, si diutius vita superfuisset, castigasset accuratius et emendasset, aliam quoque, quam Satyram perpetuam vocabat, exarare statuerat, uti patet ex ejus epistola nobis dana et infra posita (2). Novam domum,

Previous page

Next page


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.