Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous page

Next page

-- XXIII --

MDCCCXIV. Heredem ex asse instituit uxorem. Vixit annos LIX, mensem unum, dies undecim. Nemo Ragusae fuit; praesertim inter ejus amicos, qui tanti viri interitum non acerbe tulerit, illiusque funus lacrymis etiam non sit prosequutus. Atque si pudor haud vetat, quominus et ego de me, deque Urbano fratre quidquam addam, dicam equidem, moerorem nostrum ex hac morte susceptum levari numquam posse. Amisimus enim virum, qui officiorum et consiliorum societate nobis conjunctissimus, studiorumque nostrorum, quaecumque ea sint, quasi auctor fuit et moderator per quatuor fere lustra, quique de piarum Scholarum ordine in hac urbe difficillimis temporibus optime meritus malevolentia nos et invidia pro instituto nostro tuendo defatigatos, non autem victos, jucundissima sua consuetudine recreavit. Sed nemo Junium immatura morte praereptum magis doluit, quam ejus conjux, quae singularem hominis virtutem et amabilitatem omnium maxime noverat. Hinc omni adhuc fere impar consolationi Romam proficisci statuit monasterium ingressura; in id unum antea incumbens, ut poetica viri sui opera publici juris fiant, eique tamquam perenne sui in ipsum amoris monumentum consecrentur.

Statura fuit mediocri, fronte exporrecta, naso aliquanto

Previous page

Next page


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.