Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
-- 118 --
Versum. Venali domus at praeclara sub hasta,
Hortique Alphenum praeconis voce sequuntur.
A fure ingenuum praeco discriminet unus.
Hos tibi praecipuos delegi. At maxima turba est
Cetera, quam vellem si percensere, dies me
Et te deficeret. Quapropter praetereamus
Fallacem Nattam Vibii praesentis amicum,
Et coram omnigena palpantem laude: ubi vero
Secessit paullum, Vibio quis nequior, aut quis
Stultior, audieris si Nattam? Praetereamus
Fullonum Vulteji, et Maenae nobilitatem,
Quamvis non tanta ipsae Lentulitate Carinae, et
Appietate sonent: verbo complectar et uno
Quidquid Romae agitur. Discordia maxima secum est:
Unicuique, atque omnis homo est simul alter, et albus,
Ut dubitem quos corvis, quos tribuisse columbis.
Quot buccae calidum flantes, et frigidum eodem
Ex ore occurrunt, et Sphynge aegnimata digna?
Difficilem extricet quaenam prudentia nodum?
Quae dirimat litem cerebro Jovis orta Minerva?
Nulla quidem, a dubio si latum abscesseris unguem.
Heu! nisi jam nimium dubites, sapiasque cavendo,
Deperies Rhodopen, Virroni credere nummos
Cogeris, Gracchique loco, et Ciceronis habere
Elinguem, indoctum: sella sedisse curuli
Censebis fullonum atavos: et cetera multa
Quotidie occurrent. Ergo tibi formula sorte
Haec est proposita: aut in vita labier omni, aut
Mecum in pacatis Academi degere sylvis.

|