Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous page

Next page

-- 139 --


Si tamen ex aequo, prout est, meditabere rem, te
Cogam, Maecenas, invitum agnoscere, quod nec
Judicium populi falsum, nec iniqua camena
Est, jubet insanos quod dici, atque esse poetas.
Tu modo paulisper versus facientis, et aestu
Abrepti caput explora, cerebrumque poetae.
Quae capiti, emoto et qualis fortuna cerebro est!
Quantum et quale chaos! quae forma sine ordine rerum!
Quam dispar species, et inextricabilis error!
Mille ubi Marte pari, prodire in luminis auras
Decertant, vasta et se agitant deliria mole:
Nulli causa subest, ratioque rei: ordine nullo
Nascuntur passim, intereunt discrimine nullo,
Et tantum temere pugnant, temereque vagantur.
Seria ridiculis certant, gravibusque jocosa,
Miscentur lepidis scurrilia. Nil ibi amicum,
Nil concors, caeco at victrix discordia bello.
Quorsum haec erumpant certamina, nescio et ipse.
Qualia ventorum Arcturi sub sidere laevo
Extemplo magna si tempestate coorta
Vidisti nigro pendentia nubila caelo,
Nunc oculis speciem saevi simulare leonis,
Nunc hominis: mox disjectae interiere figurae,
Atque novae priscas rursum excepere Chimaerae
Ventorum flabris conflatae, atque aere inani;
Sic quoque apud vates pariter fit, cum nova priscis
Succedunt semper, cum veris falsa, bonis et
Miscentur mala: naturam cum monstra sequuntur,
Ut formae nec pes reddatur, nec caput uni.

Previous page

Next page


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.