Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous page

Next page

-- 179 --


Atque utinam! vestram digno sat carmine formam
Poscam ego, Elaphites, concelebrare, nurus!
Vos prima istius ferretis praemia palmae,
Atque novus Vati surgeret inde decor.
Scilicet ingenuo num ditior ulla Poetae
Materies lecti carminis obveniat,
Quam vos in multam cum noctem non sine cantu
Alternis choream ducitis ordinibus
Ad blandae numeros citharae? Quae gratia! qui tunc
Vultus! quae moti corporis illecebra!
Ut festo circum sonuerunt omnia plausu!
Ut micuere pedes, ut micuere oculi!
Quid non hic pulcrum est, laetumque, et amabile? quid non
Ipsa suo genitrix finxit honore Venus?
Atque ego non alia magis optem degere terra,
Quodcumque hoc aevi stat, superestque mihi,
Artibus aut alibi florere inglorius otî
Urbibus insanis major, et Aonidum
Alternare bonas studiis agrestibus artes
Suaviloquos inter carminis artifices.
Et modo puniceae exortum praevertere lucis,
Retiaque agminibus tendere squamigeris,
Et modo Dalmaticos telo configere turdos
Venator praeda pennipotente gravis:
Hibernasque hilari noctes producere ludo,
Laetari et donis, Bacche benigne, tuis.
Donec, sed tarde, matura aetate senectus
Compleat extremos absque dolore dies.

Previous page

Next page


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.