Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous page

Next page

-- 214 --


Et merito quibus ipse parens applaudat Homerus,
Cum audiet Iliacas acies, tractataque quondam
Bella sibi. Quid? num Siculas egisse capellas
Est minus, aut docti ad normam scripsisse Catulli?
Interea summo Rhacusae it gloria caelo.
Quam numquam illius pigeat (tibi spondeo) alumni,
Lucida qui exiguo deducere carmina filo
Ad citharam Phaedri potuit, tenuesque Camenas
Multum laudandus, Musae quia sponte sequuntur
Jampridem assuetae non vota ad inepta vocari.
Ac ne forte putes facilem legisse tuis te
Materiam numeris, ut cum dictata magistri
Dant pueris, quaeso, paucis ita collige mecum,
Ut facilis minus est epicis res comica rebus
Angustos propter fines, et verba, stylumque
Communem, longe sic vincit fabula soccum,
Quae omnia versiculis paucis panditque, secatque,
Nec licet obscurae minimum, doctaeque videri,
Vulgarique ex usu convenientia verba
Deligit, et sola est brevitate diserta, placetque
Non secus, ac per saxa fluit qui interlita musco
Rivulus illimis villam prope ruris amoeni,
Et purae leni cursu pellucet aquai:
At Rhodani praeceps vasto cum murmure flumen
In mare fert Ararin, haurit spectantia mirus
Corda pavor, mediisque anceps vox faucibus haeret.
Quod multis opus est? quot habet fabella poetas?
Ast elegi innumeros, multos epigramma facetum,
Carmen et heroum, et comoedia. Rectius ergo

Previous page

Next page


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.