Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
-- 234 --
Qua nos ad sese alliciat, blandeque retentet.
Deme rei causas, quis rem sectarier ipsam
Sanus contendat, laticemque infundat aquai
Pertusum in vas, omnis ut ex illo effluat humor?
Aut quorsum hunc nobis pulcrae virtutis amorem
Ingessit natura potens? Cur aurea virtus
Adjuvat ingenti nosta haec, et perficit usu?
Noxia cur contra est vitiis natura? Quid ultra?
Donec non sociae communia foedera vitae
Insidiae, caedes, perjuria, furta, rapinae
Rectius emendent, stringantque potentius, atque
Ipsa perficiant melius virtute, fideque,
hactenus utilitas virtutem publica gignet.
Quem quid amicitiae finem posuisse negemus,
Utilitas si prima fidem fundavit, et aequum
Et jus? quae tu non quidquam spientius ipsa
Deripias ab amicitia, quam corpus ab umbra
Si fors abstraxisse, animumque a corpore certes.
Quidquid erat, primos animis quod mollibus ignes
Funderet, utilitas primos sociavit amicos:
Haec quoque nos ipsos istum pellexit in usum
Suavis amicitiae, qua tot consuevimus annos.
Teque mihi primum studiis communibus, atque
Moribus ingenuis, et simplicitate pudica
Devinxit, celerem irasci, flectique benignum.
Profuit ambobus parili pietate vicissim
Nostrorum alternas animorum evellere spinas
Optima sectando pariter, pariterque monendo:
Auribus et fidis committier omnia tuto

|