Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Jelačić, Ljudevit (1792-1851) [1824], Valedictoria, versio electronica. (), 1148 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - epistula] [word count] [jelaciclvaledictoria].
Previous page

Next page

-- 180 --

discatis, ne mori timeatis. - Sed vivere debemus? - Nolite esse solliciti (verba sunt, fallere nescii, Dei), quid comedetis, aut bibetis, sed ante omnia quaerite regnum coelorum, et coetera adjicientur vobis - Vel fors, satis habere nunquam vidistis hominem cui Deus ita non benedixisset propter virtutem?

Modo autem valete! totis viribus officiis status vestri incumbentes, ut, habitu hocce a teneris contractu, olim firmius iisdem insistatis. - Meo in officio successori eos vos exhibeatis, quales vosmet mihi exhibuistis, et confitebitur, prout ego pallam profiteor: Tales juvenes in optimas spes suae succrescere Patriae.

Mei vero gratam velitis, quaeso, retinere memoriam, qui patriam juventutem tenerrimo semper dilexi, et diligam animo. Valete! Scribebam in curia Chehy calendis aprilis 1824.

Previous page

Next page


Jelačić, Ljudevit (1792-1851) [1824], Valedictoria, versio electronica. (), 1148 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - epistula] [word count] [jelaciclvaledictoria].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.