Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Čobarnić, Josip (1790-1852) [1835], Dioclias carmen polymetrum, versio electronica (, Split; Zadar; Makarska), Versus 2345, verborum 17608, Ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genre: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [word count] [cobarnicjdioclias].
Previous page

Next page

-- 32 --


Sic pulcher Christi generoso pectore Miles
Fulsit Anastiades: sanctam tum pacis ad aram
Hostia pura datur. Sumit libamina vitae
Attollens oculos juvenis, grandique nitore
Spiritus effulsit Christi cum corpore junctus.
Quae nova flamma rapit per apertas aetheris oras
Laetificam mentem? Jam fulgida regia coeli
Ante oculos illi, ridensque Artemia vultu
Angelicis immixta choris jam sistitur, atque
Magnanimos urget duro in certamine ad ausus.
Tum grates peragunt flexo cum poplite, et orant
Omnia pollentem rerumque hominumque Patronum.
Decedunt templo. Senior tam, conspice, dixit,
Hanc Urbem. Turpi vitiorum perdita coeno
Nunc etiam foetet. Caveas precor, optime, semper
Illa sequi: intactae teneas praecepta salutis.
Sanguine Christiadum maculatur, et undique clades
Cladibus ingeminat Diocles furibundus in urbe,
Et cives acuunt rabiem, stimulantque Tyrannum.
Vae miseris. Veniet nimium lacrymabile tempus
Ultrix ira Dei bellorum turbine perdet
Urbem cum populo. Solimae ceu rudera quondam
Dispersa, ante oculos se squallida sistit imago.
Ergone bellipotens istis surgebat in arvis,
Inque hoc deserto, pulchra Salona, loco? 14
Quae quondam Illyricas jussu fraenaverat (!) urbes,
Dalmaticasque oras rexerat imperio?
Et toties hostes debellatura superbos
Miserat e portis agmina tanta suis,
Navibus et vento longinqua per aequora vectis
In patriam vitae commoda mille tulit?

Previous page

Next page


Čobarnić, Josip (1790-1852) [1835], Dioclias carmen polymetrum, versio electronica (, Split; Zadar; Makarska), Versus 2345, verborum 17608, Ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genre: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [word count] [cobarnicjdioclias].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.