Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Previous page

Next page

-- 20 --


Captivusque gemit, nuper qui sceptra tenebat.
Adversam sequitur sortem fortuna secunda,
Sanguine et e fuso trahitur gemmata corona: 15
Multos qui terret, multos formidat et ipse:
Insidiae, atque doli circumdant undique reges;
Improvisa adsunt, meminit quae nulla vetustas.
Castalides nymphae, quae dulcia carmina sacris
Vatibus in celsi memoratis vertice Pindi, 20
Dicite, quaeso, mihi, quanam ratione, modoque
Byzanti OSMANUM, patriâ dum regnat in urbe,
Agmina belligerûm prostrarunt funere acerbo,
Vestra ope et aggrediens canerem, quonam omine fausto
Prima ille AKMETO risit carissima proles, 25
Qui post interitum genitoris patruus ipsum
Expulit a solio Mustaphas fraude, dolisque,
In sedem, eiecto Mustaphâ, OSMANUS avitam
Redditus inde fuit summo cum laudis honore,
Ut iuvenis cupidus sectari exempla vetusta 30
Vi magnâ adversus tulit arma infausta Polonos.
Ne sint longa tamen mea carmina, pandite, Divae,
Tantum eius mortis caussas, et tristia fata.
Clari progenies regis, sed clarior ipse, 35
VLADISLAVE, etenim replet tua gloria terras,
Nostros ad cantus vultum converte benignum,
Dextrae invicta tuae referunt qui gesta potentis,
Magnanime o Princeps, tua dum victoria fulsit
OSMANI in letho, totum est celebrata per orbem.
Sed mea ut usque tuis resonet tuba laudibus aequa, 40
Grandia perge sequi, dicam nova carmine coepta.
OSMANI memori sedet anxia pectore cura,
Agmina Sarmaticis sua tot periisse sub armis,
Rursus et imperii famam cessisse potentis,

Previous page

Next page


Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.